POLLINCTOR vel POLLICTOR

POLLINCTOR vel POLLICTOR
POLLINCTOR, vel POLLICTOR
qui pollincit, vel pollingit, Graece Ενταφιαςτὴς, Νεκροκόμος, Σοροπηγὸς, Νεκροφόρος, Perotto, quasi pollutor, a polluendo: Fulgentio, quasi pollutorum unctor: Turnebo, l. 28. Adversar. c. 31. quasi pellts unctor, eo quod mortuorum cadavera id genus hominum fragrantibus unguentis inungeret: aliis, nomen accepit a panibus ex polline factis in funebri epulo; Namque et Pollinctum seu Polluctum, cena feralis dicta est, quae gentili modô in rogum delata cum corpore cremabatur, teste Alex. ab Alexandrô. Fuisse autem cadavera, postquam per intervalla conclamata essent, atque a propinquis et affnibus abluta calidâ aquâ, unguentis insuper inuncta, diximus supra, docet que Virg. Aen. l. 6. v. 218.
Pars calidos latices, et ahena undantia flammis
Expediunt, corpusque lavant frigentis et ungunt.
Meminit apud Romanos Pollinctoris servi Ulpianus, leg. 5. ff. de Institor. Act. Si Libitinarius, quos Graeci Νεκροθάπτας vocant, servum Pollinctorem habuerit, isque mortuum spoliaverit. Varro in Sat. Mutuum muli scabunt, sive περὶ ἀφορισμοῦ. Itaque plures dies inter Medici discessum et adventum Pollinctoris interfuerunt. Plautus Poempslo, Prolog. v. 59. s.
Carthaginienses fratres duo fuerunt,
Eorum alter vicit, alter est mortuus:
Propterea apud vos dico considentius,
Quia mihi Pollinctor dixit, qui eum pollinxerat.
Vide eundem Asinar. Act. 5. sc. 2. v. 61. et Martialem, l. 10. Epigr. 97. v. 3. Eiusdem moris mentionem quoque facit Arnob. contra Gentes l. 1. Apuleius in Hermagora, Muretus, Var. Lect. l. 3. c. 19. Ioh. Meursius et Ioh. Kirchmannus de Funeribus Rom. Cuius originem ab Aegyptiis esse, supra dictum. In antiqq. Codd. Pollictor est, i. e. Pellictor, seu Perligator Salmasio ad Vopisc. Aureliano, c. 4. Graece ὁ ςιροπλόκος; ςειρὰς enim hi πελαμῶνας et taenias illas vocârunt; quibus mortui olim a capite ad pedes vinciebantur, quod munus Pollinctorum seu Σειροπλόκων erat. Sed et κειρίαι dicebantur; cum caput ipsum sudariô seu linteô ligaretur, quod ὀθόνην vocat Lucianus. σουδάριον in Euangelio Ioh. c. 20. v. 7. appellatur. Hinc itaque ςιροπλοκεῖν, pollingere dictum, ex ςιρὰ, quod pro ςειρὰ ubique in Glossis. Pollingo, περιςτέλλω νεκρὸν ςιροπλοκῶ ενταφιάζω. Sosipater, pollingo, ςιροπλοκῶ: pro quo apud Charisium et Priscianum hodie sine ratione legitur ςοροπλοκῶ. Meminit huius ritus Metrodorus, in Epigramm. nondum edito, de funeris sumptu,
Ἐκ δὲ τριηκόντων κοσμήςατε ςῆμα ταλάντων
Ῥέζετε δ᾿ οὐδαίῳ Ζηνὶ θυηπολίην.
Διςςῶν ἐς δὲ πύρην καὶ ἄλφιτα καὶ τελαμῶνας,
Εἰκαίην δοιῶν σῶμα χάριν λαβέτω.
Est et elegans Epigramma Lucillii, quod exstat in edita Anthologia Planudis, ubi Medicus et Pollinctor de compacto sic egerunt, ut Medicus aegros omnes suae curae commissos occideret. et Pollinctori amico traderet polligendos: Pollinctor vicissim fascias seu πελαμῶνας, quas furabatur de pollinctione mortuorum, Medico mitteret dono, ad alliganda eorum, quos curabat, vulnera etc. Iohannes Episcopus Constantinopolit. apud Auctorem incertum de Orthogr. fascias illas Pollinctorum vocat cunabula, cum scribit, Lazarum in monumento cunabulis involutum: quemadmodum e contrario κειρίας, quae proprie mortuorum involucra erant, etiam pro incunabulis et fasciolis, quibus alligantur infantes, usurpatas legimus. Moschopulus: Κειρία ὁ τῶ νηπίων δεσμὸς ἤγουν ἡ κοινῶς φαςκία καὶ ᾗ δεσμοῦςι τοὺς νεκροὺς, i. e. Κειρία, infantum vinculum, seu communiter fascia; etiam quâ vinciunt mortuos. Κηρίας scribit Hesychius et ἀπὸ τῆς κηρὸς, i. e. a morte, deducit, quasi dicas mortuales fascias: Κηρίαι, inquiens ἐπιθανάτια εντετυλιγμένα. Eôdem nempe prorsus modô infantes et demortui fasciis ligabantur: an ut hôc pactô indigitaretur, quantum similitudinis haberet finis vitae, cum vitae initiis? Namque et mori incipimus, cum nascimur; et dies mortis aeternae vitae natalis est. Artemidorus, Οἱ ἀποθανόντες ἐσχισμένοις ενειλοῦνται ῥάκεςιν ὡς τὰ βρέφη καὶ χαμαὶ τίθενται, Defuncti laceris involvuntur pannis, sicut infantes, et humi deponuntur. Ubi ῥάκη seu panni sunt praesecta in longum frusta cuiuslibet materiae textilis; et pannus pro fascia vel instita. Inde pannos infantiae dixit Auctor Incertus, de quo supra, τοὺς δεσμοὺς τῶ νηπίων. Ne que vero solum apud Graecos, ut Vir quidam eruditus scripsit, sed etiam apud Romanos, licet cadavera demortuorum comburerent, in more fuisse, ut Pollinctores ea vittis taeniisque mortualibus aptarent et involverent, ostendimus supra. Q vae autem ad pollincturam pertinebant, a Libitinariis, in templo Libitinae, fuisse vendita, docet tit. Popma de Operis Serv. etc. Vide quoque hîc passim.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”